Herbertus Behrens
Herbertus Behrens (natus die 30 Maii 1954 in oppido Osterholz-Scharmbeck) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Sinistrae est.
Iuventus et munus
recensereAnno 1970 scholam finivit et tirocinium typographici fecit et in hoc munere operam dedit. Ab anno 1995 diurnarius et apud collegia opificum operam dedit et studium scientiae socialis coepit. Anno 2002 diploma adeptus est.
Familia
recensereBehrens uxorem duxit atque filium habet.
Cursus honorum
recensereBehrens sodalis factionis DKP fuit, quam anno 1989reliquit. Anno 2005 ad Factionem Alternativam Labori Rebusque Socialibus accessit, quae anno 2007 ad Sinistram novam factionem adiuncta est. Anno 2006 legatus ad consilium oppidi Osterholz-Scharmbeck electus est et ad hunc diem manet. Anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est atque anno 2013 iterum creatus est. Anno 2017 autem non iam electus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Herbertum Behrens spectant. |