Vide etiam paginam discretivam: Heraclitus (nomen).

Heraclitus Halicarnasseus (Graece: Ἡράκλειτος ὁ Ἁλικαρνασσεύς, natus circa 320 a.C.n. Halicarnassi, mortuus 260 a.C.n.) fuit poeta nonnullarum elegiarum qui aetate Hellenistica floruit. De vita eius nobis nihil fere traditum est, unum tantum carmen eius[1] legimus Diogenes Laertius quidem eius in opere suo mentionem fecit. Videtur tamen Heraclitus celeberrimo Callimacho fuisse amicus, ut ex eiusdem carmine epitaphio, quod adhuc superest, intellegitur.[2]

Wikidata Heraclitus Halicarnasseus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 300 a.C.n.; Halicarnassus
Obitus: 260 a.C.n.;

Textus epigrammatis Heraclitum commemorantis

recensere

Εἰπέ τις, Ἡράκλειτε, τεὸν μόρον ἐς δέ με δάκρυ
ἤγαγεν ἐμνήσθην δ᾿ ὁσσάκις ἀμφότεροι
ἠέλιον λέσχῃ κατεδύσαμεν. Ἀλλὰ σὺ μέν που,
ξεῖν᾿ Ἁλικαρνησεῦ, τετράπαλαι σποδιή,
αἱ δὲ τεαὶ ζώουσιν ἀηδόνες, ᾗσιν ὁ πάντων
ἁρπακτὴς Ἀίδης οὐκ ἐπὶ χεῖρα βαλεῖ.

Versio Latina:

Dixit quidam, Heraclite, tuam sortem. Sed mihi lacrimam
elisit; recordatus sum, quam saepe ambo
solem una sermocinantes occῑdimus. Sed tu,
hospes Halicarnasse, diutissime sane cinis,
tuae tamen vivunt lusciniae, quibus qui cuncta
capessit Hades manum non adhibebit.

  1. Anthologia Palatina 7, 465.
  2. Callimachus XXXIV G-P (Anthologia Palatina 7.80).