Henricus Mas Nicolau (natus Enric Mas Nicolau Artà in vico Maioricae die 7 Ianuarii 1995) est professionalis birotarius Hispanicus, qui hodie pro Deceuninck–Quick-Step UCI WorldTeam cursu viario certat.[1] Scansor ingeniosus inter decem locos summos in certaminibus magni momenti tenuit, et stationem in Circuitu Vasconiae anno 2018 vicit. Alter Albertus Contador a nonnullis habetur, ipso Contador non excepto, sed Mas dixit se esse primum Henricum Mas malle.[2]

Mas anno 2014.
Mas (laeva) in podio apud Circuitum Hispaniae 2018.

Praemium pugnacitatis bis in Circuitu Hispaniae 2017 (post stationes 6 et 20) accepit. Tuniculam candidam in Circuitu Franciae 2019 uno die (post stationem 13, die 19 Iulii) gessit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Mas spectant.