Henricus Donnedieu de Vabres

Henricus (Henri) Donnedieu de Vabres (nobili loco natus Nemausi die 8 Iulii 1880; mortuus Lutetiae anno 1952) fuit iuris consultus et causidicus Francicus. Ante secundum bellum mundanum apud Universitatem Parisiensem docebat et creationem Tribunalis criminalis internationalis sustinebat. Anno 1946 fuit inter iudicia Norimbergensia iudex.

A sinistra ad dextram: Ioannes J. Parker (CFA), Henricus Donumdei de Vabres, et Robertus Falco (Francia)

Renaldus Donnedieu de Vabres nepos a 2004 ad 2007 minister culturae fuit.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!