Heaven's Gate (secta)
Heaven's Gate fuit religio ufologica Americana a Marshall Applewhite haeresiarcha ducta. Haec secta credebat pacem paratum iri ab alienigenis sideralibus, qui etiam adsectatores in novum domicilium extraterrestre deducturi essent. Finis sectae per orbem terrarum innotuit anno 1997, cum Applewhite asseclas undequadraginta, ut animae eorum navem sideralem pone cometam Hale-Bopp latentem conscendere possent, in mortem voluntariam impelleret. Priusquam mortem sibi consciscerent, omnes "fratres" et "sorores", sicut se invicem vocabant, corporis purgandi causa sucum citreum biberunt, et asseclae mares castrati sunt.
Heaven's Gate per interrete maxime innotuit, nam suam tunc habebat paginam domesticam. Doctrinam Christianam cum variis persuasionibus "New Age" miscebat. Adsecutores sectae, quippe qui se monachos et monachas esse putarent solitatemque exercerent, amplam, ubi sedem habebant, habitationem conducticiam Californianam "monasterium" appellabant.