Haraldus Ebner
Haraldus (Theodisce Harald) Ebner (natus die 8 Iulii 1964 in urbe Göppingen) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridum est.
Iuventus et munus
recensereE familia agricolarum natus Ebner, postquam scholam finivit, annis 1986 - 1992 Stutgardiae agriculturae studebat. Tum ad annum 2000 peritus oecologiae operam dedit et deinde ad annum 2011 minister publicus in administratione circumiectus terrae Badeniae-Virtembergiae operam dedit.
Cursus honorum
recensereAb anno 1999 sodalis factionis regionalis et ab anno 2002 Viridum est. Annis 1999 - 2004 consiliarius oppidi Kirchberg an der Jagst fuit. Praeterea inter regentes factionis in Badenia-Virtembergia annis 2009 - 2011 et ab anno 2013 est. Die 25 Maii 2011 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae suffectus est, cum Winfried Hermann novus minister commeatus Badeniae Virtembergiae factus est[1]. Etiam anno 2017 mandatum Dietae Foederalis electione adeptus est.
Familia
recensereEbner uxorem duxit atque duos filios et duos nepotes habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Haraldum Ebner spectant. |