Han Deok-su
Han Deok-su, litteris Coreanis 한덕수, saepe litteris Latinis Han Duck-soo (Jeonju in urbe die 18 Iunii 1949 natus), politicus Coreae Meridianae, bis primus minister meruit.

Patria: Corea meridiana
Officium
Munus: legatus, politicus, international forum participant
Consociatio
Alumnus est Universitatis Nationalis Seulensis et Universitatis Harvardianae, ubi rebus oeconomicis studuit gradumque doctoris anno 1984 ascendit. Apud varia ministeria operam dedit. Minister vicarius a commercio anno 1997, minister principalis ab anno 1998 usque in 2000 meruit, discrimine vectigalium Asiatico his annis saeviente. Minister vectigalium a die 14 Martii 2005 ad 18 Iulii 2006 fuit, praeside No Mu-hyeon, deinde consiliarius apud praesidem, mox autem primus minister a die 2 Aprilis 2007 usque ad 29 Februarii 2008. Praeside iam I Myeongbak, legatus rei publicae iuxta Civitates Foederatas missus, huic officio a die 9 Martii 2009 fere tres annos functus est. Iterum die 21 Maii 2022 primus minister fit, praeside Yun Seok-yeol.
Nexus externi recensere
Lexica biographica: • Store norske leksikon |