Halbemond
Halbemond, cuius nomen Germanicum lingua Latina crescens luna significat, est commune circuli Aurich in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore ad Mare Germanicum situm. Ad commune etiam vici Hilgenriedersiel, Theener atque Junkersrott pertinent. Cum aliis parvis communibus ad Hage commune generale se coniunxit. In Halbemond cursus Birotarum automatariarum clarus est.
Locus: 53°34′0″N 7°16′0″E
Numerus incolarum: 951
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereHalbemond diu ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Hagermarsch Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Halbemond pars novi Circuli Norden factum est. Ab anno Halbemond 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1965 Halbemond cum aliis communibus parvis commune generale Hage condidit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Halbemond circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Halbemond spectant. |