Ha Ha Tonka Saeptum Civicum[1][2] est publica oblectamentorum regio quae plus quam 3700 agrorum ad sinum Nianguam in Lacu Ozarkiarum circa quinque milia ad meridiem versus Camdentoniae Missuriae in Civitatibus Foederatis amplectitur. Memorabilis huius saepti civici proprietas est rudera domus lapideae quae ex castellis Europaeis saeculi sexti decimi formata erat. Aliae saepti proprietates notabiles sunt specus, foramina desidentia, et rupes quae lacum prospiciunt. Terra loci prominens praebet exemplum topographiae carsticae, quae est stratigraphica formatio geologica a dissolutione strati vel stratorum saxi solubilis formata.[3] Pars saepti 70 agrorum Regio Naturalis Carstica Ha Ha Tonka anno 1981 designata est.[4]

Rudera castelli apud Ha Ha Tonka Saeptum Civicum.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice Ha Ha Tonka State Park.
  3. "Ha Ha Tonka State Park," Missouri State Parks (Missouri Department of Natural Resources).
  4. "Ha Ha Tonka Karst Natural Area,"[nexus deficit] mdc.mo.gov (Conservation Commission of Missouri).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ha Ha Tonka Saeptum Civicum spectant.