Gulielmus Katonivere
Gulielmus, vulgo Wiliame Katonivere (die 20 Aprilis 1964 natus) est miles et politicus Vitiorum. Suva in urbe insulae Viti Levu natus est, familia ex oppido Naduri provinciae Macuata insulae Vanua Levu oriunda. Ibi educatus est.
Gulielmus Katonivere in exercitu Vitiensi ab anno 1984 militavit. Bis in Libanum missus est, dux copiarum Vitiensium quae sub aegide Nationum Unitarum ibi excubabant. In patriam reditus gubernator provinciae (tua Macuata) meret, fratri Aisea Katonivere successor qui die 18 Aprilis 2013 mortem obierat.[1] Insuper negotiator societates lignum venditantes direxit. Suadente primo ministro Voreqe Bainimarama officium praesidis anno 2021 petivit, bono successu, aemula Teimumu Kepa quae factionem socialem democraticam liberalem duxerat. Ergo Gulielmus Katonivere die 12 Novembris 2021 praeses inauguratus est.
Notae
recensere- ↑ "Ratu Wiliame Katonivere is new Tui Macuata" (22 Maii 2013) apud Fiji Village
Bibliographia
recensere- Talebula Kate, "Ratu Wiliame Katonivere sworn-in as Fiji’s new Head of State" in Fiji Times (12 Novembris 2021)
- Inole Rabonu, "Tui Macuata Is President Elect" in Fiji Sun (22 Octobris 2021)
- Serafina Silaitoga, "From canecutter to Fiji’s president" in Fiji Times (13 Novembris 2021)
Penaia Ganilau 1987 • Kamisese Mara 1993 • Voreqe Bainimarama 2000 • Iosephus Iloilo 2000 • Voreqe Bainimarama 2006 • Iosephus Iloilo 2007 • Epeli Nailatikau 2009 • Georgius Konrote 2015 • Wiliame Katonivere 2021 Capsae cognatae: Primi ministri Vitiorum | |