Aperire sectionem principem

Gulielmus Grant Stratton (natus in oppido Ingleside Illinoesiae die 26 Februarii 1914; Sicagi mortuus die 2 Martii 2001) fuit rerum politicarum peritus Americanus factionis Republicanae, qui inter alia ab anno 1953 usque ad annum 1961 Illinoesiae gubernator fuit. Praeterea Stratton in Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum munere populi functus est.

Nexus externusRecensere

  Lexici biographici:  • Congressus Civitatum Foederatarum
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!