Gulielmus vulgo Guillaume Colletet (natus Lutetiae die 11 Martii 1598; ibidem mortuus die 12 Februarii 1659) fuit poeta, scriptor de arte poetica, et biographus Francicus. In Academiam Francicam anno 1634 cooptatus est. Vitas breves a Scaevola Sammarthano Latine compositas Francogallice vertit et anno 1644 divulgavit.

Platea pro Colletet nominata cum campo lusorio amoeno, Villepreux in Francia

Ex anno 1620 Colletet in circulis litterariis Academiae Piat Maucours versabatur apud Mariam de Gournay ubi saeculi XVI hereditas et Petrus Ronsardus porro colebantur. In iuventute in turba poetae licentis Theophili de Veau erat. Anno 1623 autem scriptis satiricis vulgatis Lutetiam linquere debuit. Ab anno 1625 socius apud Pastores illustres (Illustres bergers) fuit, quem gregem ad Academiam Franciam praecurisse dicunt. Revera anno 1635 cum aliis Academiam Francicam condidit. Emeritorium a Richelaeo accepit usque annum 1650. Inter istos quinque scriptores (Les cinq auteurs) numerabatur, qui Richelaei iussu una dramata duo scripserunt. Scripsit tragoedias, pastoralia (e.g. Banquet des poètes, 1646) et epigrammata; interpretatus est e.g. opera Sannazarii, Sammarthani et Augustini Hipponensis (1638, De doctrina christiana).

Ioannes Petrus Chauveau ingenium Gulielmi Cottelet mediocritatis honorabilis esse dixit. Maioris momenti erat Art poétique (1658; e.g. de poesi morali, de sonetis, de eclogis) anno 1658 edita et insuper, quae auctore vivo non prelo mandata est, historia litterarum Francogallicarum cui titulus Vies des poètes français. Manuscriptum anno 1871 flammis consumptum est; ex epitomis magna pars restitui potuit.

Praesertim in Italia exploratio de Colletet viget. Eius filius Franciscus Colletet etiam poeta fuit. Tres uxores habuit, quae Richelaeo serviebant. In nomine Claudinae Le Hain matronae Colletet ipse res exaravit; ante mortem pro ea declarationem pepigit de fine scripturarum omnium marito mortuo. Ioannes Fontana de fraude ista commotus epigramma quoddam scripsit.

Opera selecta

recensere

Bibliographia

recensere
  • Pasquale Aniel Jannini: Verso il tempo della ragione. Studi e ricerche su Guillaume Colletet, Mediolani, Viscontea, 1965
  • Jean-Charles Payen et Jean-Pierre Chauveau: La poésie des origines à 1715, Lutetiae, Armand Colin, 1968, p. 148–149.
  • Valeria Pompejano Natoli: Verso una biografia di Guillaume Colletet, Fasano, Schena, 1989.
  • Alain Génetiot: « Guillaume Colletet », in: Laffont Bompiani. Le nouveau dictionnaire des oeuvres de tous les temps et de tous les pays, Bd. 1, Lutetiae 1994, p. 710 (in serie Bouquins).
  • Sabine Biedma (* 1979), Une production polygraphique, creuset d'expérimentation critique? L'"Œuvre" de Guillaume Colletet (1616-1658), Tolosae 2012.

Nexus externi

recensere