Gulielmus, natus 25 Aprilis 1806 Brunsvici, mortuus 18 Octobris 1884 Loco Sybillae. Fuit procurator Ducatus Brunsvici post fugam fratris Caroli II 9 Septembris 1830 usque ad 20 Aprilis 1831, quo die Dux Brunsvici factus est. Carolus omni tempore se ducatum recepturum esse sperabat, sed anno 1873 in exsilio mortuus est. Gulielmus ipse numquam uxorem duxit et 1884 sine liberis legitimis mortem obiit. Quod Ernestus Augustus, filius regis Georgii V Hanoverae a Borussis 1866 depositi heres ducatus fuit, Otho de Bismarck, praeses ministrorum Borussiae successionem non passus est. Itaque Brunsvicum post mortem Gulielmi a consilio regni administratus est.

Gulielmus dux Brunsvici in nummo anni 1853

Bibliographia

recensere