Guan Lu sive litteris Sinicis 管輅 (natus anno fere 209; mortuus fere 256) fuit philosophus, libri Yijing eruditus, et fortasse samanaeus Sinarum. Imperante Cao Fang in regno Cao Wei florebat. Vita eius in opere historico Sanguo zhi breviter, in recensione aucta Sanguozhi zhu(en) longius narratur. Res ut videtur fictae de eo in mythistoria Sānguó yǎnyì legendae sunt (cap. 69, 106, 107).

Wikidata Guan Lu
Res apud Vicidata repertae:
Guan Lu: imago
Guan Lu: imago
Nativitas: 209; Pingyuan County
Obitus: 256;
Patria: Sinae
Guan Lu in editione operis mythistorici Sānguó yǎnyì pictus

Guan Lu in pago Pingyuan(en) provinciae Xantoniae natus est. Praedixisse refertur res graves anno 249 ineunte gestas, scilicet rebellionem Sima Yi mortemque tam ducis exercituum Cao Shuang quam sectatorum huius Deng Yang et He Yan.

Bibliographia

recensere
  • Kenneth J. DeWoskin, interpr., Doctors, Diviners and Magicians of Ancient China: biographies of fang-shih (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1983) pp. 91-134 [versio Anglica vitae Guan Lu e recensione aucta Sanguozhi zhu(en) facta]

Nexus externi

recensere
  • Vita Guan Lu e recensione aucta Sanguozhi zhu(en) edita (Sinice)
  • "Guan Lu" apud Romance of the Three Kingdoms Encyclopedia (Anglice)