Gualterus Haddonus, natus anno 1515 et mortuus anno 1572, alumnus Collegii Etonensis et mox Collegii Regalis apud Cantabrigienses fuit iurisconsultus atque poeta Latinus natione Anglus. Magister Aulae Trinitatis Cantabrigiensis et brevi spatio temporis Collegii Magdalenae apud Oxonienses.

Eius scripta latina ei magnam famam attulerunt. Cum Portugallensi historico Hieronymo Osorio controversiam habuit[1].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Hieronymus Osorius, In Gualterum Haddonum, Magistrum libellorum supplicum apud clarissimam principem Helisabetham Angliae Reginam, de religione libri tres. Praefixa est ejusdem amplissimi atque doctissimi viri epistola, ad eandem Principem, admirabili cum eloquentia tum pietate conscripta, quam idem Haddonus temere et confidenter oppugnandam suscepit, Dilingae, ex off. Sebaldi Mayer, 1569. in 8vo.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!