Gundisalvus Sánchez de Lozada

(Redirectum de Gonzalo Sanchez)

Gundisalvus (Gonzalo) Sánchez de Lozada Bustamante, natus Paxiae die 1 Iulii 1930, appellatus vulgo "Goni" sed quem aliquot opponentes spernunt cognomine "El gringo", alumnus universitatis Chicagoensis, est vir publicus, oeconomista et homo industriae Bolivianus et prior praeses Reipublicae. Gubernavit suam terram bis (1993-1997; 2002-2003) et fuit etiam collaborator prioris praesidis Victoris Paz Estenssoro.

Wikidata Gundisalvus Sánchez de Lozada
Res apud Vicidata repertae:
Gundisalvus Sánchez de Lozada: imago
Gundisalvus Sánchez de Lozada: imago
Gundisalvus Sánchez de Lozada: subscriptio
Gundisalvus Sánchez de Lozada: subscriptio
Nativitas: 1 Iulii 1930; Pax
Patria: Bolivia

Familia

Genitores: ; Carmen Sánchez de Bustamante Calvo

Factiones eius

recensere

Sánchez de Lozada inest in Motu Nationalista Rerum novarum (MNR), partibus cum multis divisionibus internis, qui sustinuit et res novas nationalistas anno 1952, et reformationem agrorum anno 1953, et comitia universa et populi andini boliviani redemptionem.

Philosophiae et litteris studuit in universitate Sicagi(University of Chicago (CFA)), sed non confecit studia. Fuit productor pellicularum et creavit fabricam fodinarum COMSUR (Compagnia Mineraria del Sud). Ut aiunt quidam, haec fabrica lucri fecit maiora propter fratrem Gonzali, Antonium Sanchez de Lozada, qui fuit praeses Fabricae Status fodinarum Boliviae (Comibol) et transmisit gratis necessarias informationes ut rogaret assignationem concessionum fodinarum in areis in quibus Status prospexit.

Primum mandatum

recensere

In suo primo mandato promoturus est amplium consilium neoliberale: Facit privatas priores fabricas publicas. Concessio fabicrae Chilenae transviariae raedae (Chilia est terra quacum Bolivia non servat nexus diplomaticos) magnam iram in gregibus nationalistis provocabit.

Alterum mandatum

recensere

Vincit denuo in 2002, sed hac vice in adversarium improvistum Evo Morales. In suo altero mandato, neoliberale consilium pergit sed male recipitur a fossoribus et "Cocaleris" bolivianis; quod producet duas cessationes laboris generales, demonstrationes, directas ab ipso Evo Morales, adversario suo in comitiis et maximo duce oppositionis.

Consilium Gonzali Sanchez ut pecuniam obtineat ad sanandum et educandum cum lucro exportandi gasi naturalis in Civitates foederatas Americae (CFA) et Mexicum tantam iram plebis provocabit (quia gazi ductus transiebat per portum chilenum) ut veram seditionem populi quaerentis sit ut renuntiet. Ante tantam seditionem, quae gubernantes dividat, Gonzalus Sanchez se abdicat die 17 Octobris anni 2003 et relinquet Boliviam ad CFA.

Violatio iurum humanorum

recensere

Anno 2004, accusatus est ut iura humana violaret in demonstrantes et novi gubernantes optant ut CFA tradant eum.

Nexus externi

recensere
  • "Gonzalo Sánchez de Lozada": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)