Aperire sectionem principem
Exemplar "falucarum"
Insigne heraldicum Ordinis Goliardici Ferrarensis cui nomen Phoenicis Ignis Goliardica Alchemia.
Quatuor sodales Goliardiae anno 1933.

Goliardia sive Ordo Goliardicus est nomen datum quibusdam societatibus studentium praecipue in Italia sed etiam in America qui se tempore succisivo cavillationibus et festis dant ad vitam universitariam iucundiorem et hilariorem reddendam.

Unaquaeque societas goliardica suas proprias regulas, insignia heraldica et vestimenta habet, habent etiam ut linguam communem latinitatem macaronicam qua utuntur praecipue in orationibus sollemnibus.

Omnibus est ut signum commune galerus idem cui nomen vulgare "faluca" quae successit altero generi cui nomen erat "orsina".

Sese heredes veterum Goliardorum clamant.

Principes Ordinum Goliardicorum maxime et, ridendi causa, quasi reges cum magnis caerimoniis honorantur.

Principes societatum Goliardicarum vocantur secundum societates sive Pontifex Maximus, sive Magnus Magister, sive Dux Magnus, sive Abbas, sive Dux, sive Imperator et solum uno genu flexo basiando manum licet eos solemniter salutare.

Tota Goliardia habet hymnum quasi nationalem communem qui est Gaudeamus igitur.

BibliographiaRecensere

  • Bologna University Press (Hrsg.), Gaudeamus igitur, studenti e goliardia 1888–1923, Bologna 1995
  • G. Boschetti, Storie della goliardia bolognese dall´orbace alla contestazione, Bologna 1988
  • M. Bortolotti, Studenti e goliardia, Museo degli Studenti, Bologna 1997
  • G. Gottwals, Der Sprachgebrauch der ordini goliardici (Abschlussarbeit), Heidelberg 1998
  • G. Gottwals, Ordini goliardici, in: GDS-Archiv für Hochschul- und Studentengeschichte, Band 4, Köln 1998, S. 168–170
  • G. F. Moscatelli, La goliardia in Bologna dal 1945 al 1996, Bologna 1996
  • Il Punto (Hrsg.), I canti goliardici, Edizione Biblioteca P., Turin 1997
  • U. Volpini, La Goliardia, canti e tradizioni, Neapel 1994.

Nexus interni