Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Gili Choen[1] (Hebraice: גילי כהן, saepius Romanizatum Gili Cohen), nata 19 Iunii 1991 est iudoka Olympica Israelena.[2]

Gili Choen

Victrix princeps quinques continuo seriatim inter 2011 et 2015 erat. Anno 2013 nomisma argenteo inter U23 Europaeum rettulit.[3]

Adepta est nomisma aeneum in Certamine Europaeo Iudonis Monti Pessulani anno 2014 habito,[3] aureum apud Grand Slam Bakuense anno 2016, victricem nomismate argenteo in Certamine Asiatico ornatam Ma Yingnan Sinensem in certamine semifinali superans, et in finali duodecimam totius orbis Odettam Giuffrida Italicam.[4] Nomisma aeneum apud Grand Slam Moscuense anno 2013, et aureum apud Grand Prix Tiphlidense 2014.[5]

Pro Israele in Olympiis anni 2016 Rivi Ianuarii certata est, et nonam totius orbis se praebuit.[6] A Christianna Legentil Mauritiana superata est in certamine mulierum 52 chiliogrammatarum.[6]

NotaeRecensere