Diagramma animatum gibberes gyrando virgulas in motum reciprocalem agitantes ostendit.

Gibber[1] est artificium mechanicum quod motum rotativum in motum reciprocalem convertit. Consistit in re proiecta e rota aut axe rotanti quae virgulam aut fulcrum percussum aut impressum movit. Gibber simplicissimus est rota cum dente unico quae fulcrum mallei mechanici deprimit, ut malleus eo elevatus tum gravitate sua in incum incidat.

In multis motris (puta motrum petroleicum) gibberes, in axe gibbo fixi, valvulas fungiformes agitant quae aperiunt et claudunt cylindros.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!