Aperire sectionem principem

Georgius Le Rider (natus die 27 Ianuarii 1928 in Saint-Hernin praefecturae Finis Terrae; mortuus ad Givors die 3 Iulii 2014), alumnus Scholae Normalis Superioris, numismatista et bibliothecarius, fuit sodalis Scholae Athenarum Francicae ab anno 1955 et Instituti apud Berytum Francici ab anno 1958. Rexit Nummothecam Bibliothecae Nationalis Francicae ab anno 1961 1975 usque; fuit administer generalis eiusdem bibliothecae ab anno 1975 usque ad 1981. Ibi usum informationum computatralium incipi iussit, conservationem librorum favebat, armariorum annexorum iuxta Provins et Sablé aperiri imperavit. Postea fuit director Instituti Studiorum Anatolicorum Francici usque ad annum 1984.

Nexus externiRecensere

  • De administris Bibliothecae Nationalis (Francogallice)