Ǧamāhīrīyya

(Redirectum de Gamahiria)

Ǧamāhīrīyya (Arabice: جماهيرية 'respublica vulgi'), neologismus a Muammar al-Gaddafi excogitatus, egregium administrationis genus, quasi "respublica quam vulgus regit," describit. Sola civitas sui iuris cui hic terminus adhibetur est Libya, respublica cui Gaddafi fuit dux (Arabice qāʼid).

Tabula quae Pragae legationem "Magnae Ǧamāhīrīyyae Socialisticae Vulgi Libycae Arabicae" significat.

RecessusRecensere

Administratio Libyca dicebat Libyam esse democratiam rectam, sine factionibus, gubernatam a suis hominibus per popularia locorum concilia et communia. Hac formula, solum in Libya habita, terminus ğamāhīrīyya ficta est ut sola Libya indicetur. Multi nihilominus putabant civitatem dictaturam militarem, a Gaddafi ipso recta.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!