Galterius II camerarius
Vide etiam paginam discretivam: Camerarius (discretiva).
Galterius de Villa Beonis, "Galterius iuvenis" et deinde "marescalcus" dictus (anno 1219/1220 mortuus), filius Galterii qui magnus camerarius meruit apud regem Philippum II, fuit ipse magnus camerarius, patri successor et secundus huius nominis, ab anno 1205 usque ad mortem. Archiva regalia reconstituenda adiuvit post Proelium iuxta Fréteval ubi multa documenta die 5 Iulii 1194 deperdita sunt. Ipse ad Proelium iuxta Bouvines anno 1214 pugnavit. Anno 1217 in quinta expeditione sacra ad Orientem profectus est. Ibi incarceratus mortem obiit. Filius Adam de Villa Beonis camerarius post patrem meruit.
Nexus externi
recensere- "Gauthier II de Villebéon" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)