Gaius Vibius Rufinus (natus circa annum 2, mortuus post annum 46) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Familiae patria Tusculum erat. Pater eius Gaius Vibius Rufus Rufinus consul suffectus anni 16 erat. Fuit familiaris Tiberii imperatoris[1] et eo duce ad Danubium et Rhenum pugnavit. Fuit consul suffectus anno 22 (vel iam 21) et anno 36/37 proconsul Asiam administravit. Annis 41/42 ad usque 46/47 legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris fuit[2].

Wikidata Gaius Vibius Rufinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.;
Obitus: unknown value;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Vibius Rufus; Publilia
  1. Confer Ovidius, Epistulae ex Ponto, I,3; III,4
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 177