Gaius Paccius Africanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 78) senator Romanus fuit. Anno 66 vel 67 consulatum suffectum gessit, anno 70 senatu expulsus est, quod Nerone imperatore fratres Publius Sulpicium Scribonium Proculum et Publium Sulpicium Scribonium Rufum accusavisset[1]. Sed Africanum paulo post rursus senatorem factum esse constat, nam anno 77/78 proconsul provinciae Africae erat[2].

  1. Tacitus, Historiae, IV 41
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 125-126