Gaius Iulius Caesar (natus 1951)

Gaius Iulius Caesar, Theodisce Cajus Julius Caesar (natus die 22 Ianuarii 1951 Rintelii in Saxonia Inferiore) est vir publicus Theodiscus et sodalis Christianae Democraticae Unionis (CDU).

Wikidata Gaius Iulius Caesar (natus 1951)
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Iulius Caesar (natus 1951): imago
Gaius Iulius Caesar (natus 1951): imago
Nativitas: 22 Ianuarii 1951; Rinteln
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value, unknown value, unknown value

Iuventus et munus

recensere

Caesar anno 1967 scholam absolvit et deinde tirocinium saltuarii fecit. Deinde scholam muneris frequentabat et anno 1974 diploma huius muneris accepit. Tum ad annum 1998 saltuarius operam dedit.

Uxorem duxit duosque filios et filiam genuit. Pater eius filiusque natu maximus atque nepos praenomina "Cajus Julius" ad honorem viri publici Romani acceperunt.

Cursus honorum

recensere

Caesar anno 1969 ad Unionem Iuvenilem atque factionem CDU accessit. Annis 1984 - 1999 legatus ad dietam pagi Lippiae fuit. Anno 1998 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et usque in annum 2005 mansit. Tum frustra mandatum petivit, sed anno 2007 pro legato Reinhardo Göhner successit. Anno 2009 iterum electionem perdidit et Dietam relinquere coactus est; sed 1 Februarii 2011 pro Leonem Dautzenberg legatum suffectus est et ad hunc diem in parlamento Germanico manet. Nam etiam comitiis 22 Septembris 2013 legatus ad Dietam Foederalem electus est[1]. Consilii agriculturae, rei saltuariae et vindiciarum consumptorum sodalis est. Multos annos et legatus consilii municipalis oppidi Kalletal fuit. Anno 2017 non iam legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Nexus externi

recensere