Gaius Fundanius Gallus
Gaius Fundanius Gallus fuit agricola Romanus antiquus et socer Varronis (pater enim Fundaniae, quam Varro in matrimonium duxit). Fundanius fuit persona carminis a Varrone in serie Logistoricorum scripti, hodie deperditi, cuius titulus est "Logistoricus Gallus Fundanius de admirandis"; est et persona dialogi De re rustica. Nomen reperitur etiam apud Macrobium in Saturnaliis.[1]
Notae
recensere- ↑ Macrobius, Saturnalia 3.15.8; cf. Charisius 1.61.8, 1.137.14 Keil; Priscianus 2.331.19 Keil
Bibliographia
recensere- Yves Lehmann, "Le merveilleux scientifique dans le Logistoricus Gallus Fundanius de admirandis de Varron" in Jacqueline Champeaux, Martine Chassignet, Hubert Zehnacker, edd. Aere perennius: en hommage à Hubert Zehnacker (Lutetiae: Presses de l'Universite Paris-Sorbonne, 2006) pp. 553-561 Paginae selectae
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.