Gaius Cilnius Proculus (consul 100)
Gaius Cilnius Proculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria Arretium erat, pater eius Gaius Cilnius Proculus consul suffectus anni 87. Ipse anno 97/98 legatus Augusti pro praetore Dalmatiae fuit, anno 100 consul suffectus et eodem anno legatus Moesiae Superioris[1]. Bellis Dacicis quater donis militaribus ornatus est. Erat comes Hadriani imperatoris et VIIvir epulonum atque sodalis Augustalis[2].