Aperire sectionem principem

Gaius Caristanius Fronto (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et FamiliaRecensere

Patria gentis Caristaniorum Caesarea ad Pisidiam, familia equestri origine erat, Uxorem Sergiam Paullam, filiam Lucii Sergii Paulli, duxit, ex quo filios duos habuit, Gaium Caristanium Frontonem et Gaium Caristanium Paulinum. Propinquus alius Gaius Caristanius Paulinus fuit, qui anno 100/101 proconsul Achaeam provinciam administravit.

Cursus honorumRecensere

Caristanius homo novus in senatum adlectus inter tribunicios adlectus est. Anno 74/75 vel 75/76 legatus proconsulis provinciae Bithyniae et Ponti fuit et annis 76 ad usque 79 legatus Legioni IX Hispanae praefuit. Annis 81/82 vel 83/84 legatus Augusti pro praetore Lyciam et Pamphyliam administravit[1]. Anno 90 consul suffectus creatus est[2].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 987
  2. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 475