Gaius Caecina Tuscus
Gaius Caecina Tuscus (floruit annis 50-70) fuit filius nutricis imperatoris Neronis quocum amicus erat et qui eum anno 63 praefectum Aegypti fecit, iam vero anno 67 eum exsilio damnavit quod magnificis balineis ad Neronis adventum Alexandriae exstructis ipse uti ausus esset. Et nomen et cognomen originem Etruscam manifestam faciunt.
De cursu honorum
recensereE papyro antiquo Caecinam iam anno 51/52 iuridicum (Graece δικαιοδότης) - hoc est praefecti assessorem - in Aegypto fuisse compertum habemus[1]. Cum autem Nero ad imperatoriam dignitatem pervenit amicum successorem Burro ad praefecturam praetorii designasse quidem dicitur, mox Seneca dissuadente ab incepto destitisse[2]. Anno 63 demum praefecturam Aegypti ei mandavit, quam usque ad annum 66 et adventum successoris Tiberii Iulii Alexandri retinuisse creditur, quamquam scripta servata non ultra 64 eius praesentiam testantur. E quo munere ut supra scripsimus exsilio damnatus est. Anno 69 imperante Vitellio Caecina Romam iam redierat ubi senatores illustrissimos ad cenam domum invitabat[3]. Nec quicquam ultra de eo accepimus.
Notae
recensereFontes
recensere- Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus, libro LXIII Historiae Romanae cap. 18(1)
- Suetonius, Nero 35.
- Tacitus, libro tertio Historiarum 38-39
- libro tertio decimo Annalium cap. 20.
Plura legere si cupis
recensere- Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 35-37 Recensio critica Alia recensio critica