Gaius Anicius Cerialis (nescimus, quando natus sit, mortuus est autem anno 66) senator Romanus erat. Anno 40 a Caligula imperatore coniurationis cum filio adoptato Sexto Papinio accusatus, comprehensus, cruciatus est, sed (ut Cassius Dio dixit) nihil prodidit[1]. Anno 65 consul suffectus mensibus Iulio et Augusto fuit[2]. Consul designatus pro sententia "ut templum divo Neroni quam maturrime publica pecunia poneretur. Quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito[3]", quod Nero imperator autem prohibuit. Anno XVI accusatus et ad mortem sui manus coactus est[4].

  1. Cassius Dio, LIX 5 (Qui autem Cerealem supplicio statim affectum esse rettulit; Tacitus contra dixit, Cerealem coniurationem tradidisse (Annales, XVI 17)
  2. Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 396
  3. Tacitus, Annales, XV 74
  4. Tacitus, Annales, XVI 17