Fricativa bilabialis sonora
Fricativa bilabialis sonora est consonans oralis labiis articulata, cuius symbolum IPA est β sive beta minusculum. Hae sunt proprietates, quae una fricativam bilabialem sonoram ab aliis consonantibus distinguunt:
- Modus articulandi: Fricativa est, quia impetus aëris in meatu vocali adeo impeditur, ut terendi vel fricandi stridor quidam nascatur;
- Locus articulandi: Bilabialis est, quia ambobus labiis phonum efficitur;
- Phonatio: Sonora est, quia impetus aëris per vibrantes chordas vocales meat.