Fredericus Ioannes Iustinus vulgo Friedrich Justin Bertuch (natus die 30 Septembris 1747 Vimariae, mortuus ibidem die 3 Aprilis 1822) fuit Germanus editor et artium patronus. Fundabat cum pictore Georgio Melchior Kraus Scholam de arte delineandi ducalem anno 1776. Fredericus fuit pater scribae diurnariique Caroli Bertuch.

Fredericus a Iohanne Frederico Augusto Tischbein, anno 1796.

Vita recensere

Bertuch anno 1775 Vimariae creatus est secretarius gubernii, anno 1785 autem legationis consiliarius. Merebatur in periodicis edendis, litteris Hispanicis vulgandis, institutis tabernisque creandis. Una cum Christophoro Martino Wieland et domino Schütz inceptum habuit anno 1784 de periodico litterarum condendo cui titulus »Jenaische allgemeine Literaturzeitung«. Ex anno 1786 una cum Kraus edidit »Journal des Luxus und der Moden« quae folia usque annum 1827 existebant et valoris perennis sunt ad mores, habitus, culturam indaganda intra et extra Germaniam annis Rerum novarum Francicarum. Anno 1775 edita est eius conversio opusculi Domini Quixoti a Manica antequam publicaret scripta continutata pro litteris Ibericis »Magazin der spanischen und portugiesischen Literatur« (Dessaviae 1780–82), porro »Theater der Spanier und Portugiesen« (Vimariae 1782) et anthologium Hispanicum »Spanisches Lesebuch« (Lipsiae 1790).

Fama eius crescebat cum divulgatus esset liber infantilis imaginibus auctus »Bilderbuch für Kinder« (Vimariae 1790–1822) necnon florilegia »Blaue Bibliothek aller Nationen« (Gotae 1790–1797). Ad ea omnia conficienda officinam condidit cui nomen »Landesindustriecomptoir«. Mox cooperationes fecerunt varia alia instituta ubi multi scriptores et artificis operam navabant, e.g. Geographisches Institut für Kartenverlag. Opus eius praetitulatum »Geographischen Ephemeriden« (1798–1824) multum iuvat ad res geographicas promovendas.

Bibliographia recensere

  • Adolph Kohut: Friedrich Justus Bertuch. Mit 4 ungedruckten Briefen Bertuchs. In: Nord und Süd. Eine deutsche Monatsschrift. 83. Band. 1897, S. 73–83. Digitalsat
  • Jutta Heinz: Ueber die Mittel Naturgeschichte gemeinnütziger zu machen (1799). Bertuchs Entwurf eines populärwissenschaftlichen Forschungs- und Verlagsprogramms. In: Gerhard R. Kaiser, Siegfried Seifert (ed.): Friedrich Justin Bertuch (1747–1822). Verleger, Schriftsteller und Unternehmer im klassischen Weimar. Tübingen 2000, p. 659–671. (Online-Publikation im Goethezeitportal; PDF, 132 kB).
  • Katharina Middell: Die Bertuchs müssen doch in dieser Welt überall Glück haben. Der Verleger Friedrich Justin Bertuch und sein Landes-Industrie-Comptoir um 1800. Leipziger Universitäts-Verlag, Lipsiae 2002, ISBN 3-936522-17-0.
  • Walter Steiner, Uta Kühn-Stillmark: Friedrich Justin Bertuch. Ein Leben im klassischen Weimar zwischen Kultur und Kommerz. Böhlau, Agrippinae/Vimariae/Vindobonae 2001, ISBN 3-412-11097-3.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fredericum Iustinum Bertuch spectant.