Aperire sectionem principem
Franciscus Petrus Tebartz-van Elst (2017=

Franciscus Petrus Tebartz-van Elst (natus in Kevelaer-Twisteden die 20 Novembris 1959) est episcopus emeritus Limburgensis (dioecesis Limburgensis). Mense Octobri 2013, postquam diaria scripserunt Franciscum Petrum Tebartz-van Elst magnum sumptuosumque palatium aedificavisse, graves controversiae in Germania concitatae sunt et multi ab eo petiverunt ut se munere abdicaret. Die 23 Octobris 2013 papa Franciscus decrevit illi episcopo propter malum vitae sumptuosae exemplum aliquot menses extra dioecesim suam vivendum esse. Eodem die Wolfgangus Rösch eiusdem dioecesis vicarius generalis factus est[1]. Iam die 20 Octobris 2013 Tebartz-van Elst se a munere occulte removit, papa Franciscus hoc consultum die 26 Martii 2014 accepit[2].

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!