Palatium Garnier apud Operam Lutetiensem, unum ex celeberrimis orbis terrarum theatris operaticis.
Palatium Garnier apud Operam Lutetiensem, unum ex celeberrimis orbis terrarum theatris operaticis.

Opera est ars practica in qua cantores et instrumentalistae opus fabulosum peragunt quod verba in libello conlocata et notationem musicam in partitura scripta coniugit, plerumque per drama in situ theatrico exhibita. Opera multa aesthetica ludorum scaenicorum elementa accipit, inter quae actio, scaena, ornatus, et aliquando saltatio. Perfunctio, cui orchestra vel minor grex musicus adiunctionem suppeditat, in theatro operatico usitate monstratur.

Opera est maior Occidentalis musicae classicae memoriae pars. Coepit in Italia saeculo sexto decimo exeunte, circa annum 1597, cum Iacobi Peri opera Dafne (nunc deperdita) Florentiae producta esset