Formula:PaginaMensis/Novembris 2016
C est lingua programmandi, quam Societatis Bell Telephonicae ingenarius Dennis Ritchie anno 1972 excogitavit, ut systema administrativum Unix exponeretur.
C iussa et instructiones in structuris segmentatis adhibet, talem grammaticam et memoriam gradu infimo adhibendo, eo consilio, ut programmatata simpliciter compilentur, sine interpretatione. C utilis fuit ad programmata describenda, quae antea in lingua machinali sola scribentur.
Quia programmata in systemata varia facile lingua C transferuntur, principalis linguae C usus consistit in programmandis systematis administrativis, compilatris interpretatrisque linguarum aliarum. C quidem evolutionem multarum programmandi linguarum influit, praesertim linguae C++, quae primitus commenta est ut lingua C extendatur ...