Formula:PaginaMensis/Novembris 2009
Trafalgaris Pugna fuit proelium inter classem Britannicam et classem mixtam Francicam Hispanicamque quod die 21 Octobris 1805 ante Promunturium Iunionis (a Gadibus paulum remotum) Trafalgarem vulgo appellatum accidit. Omnium pugnarum Bellorum a Coalitione, Napoleone duce, gestarum, haec dicitur maxima Franciae Hispaniaeque clades navalis, atque constat inter excelsas victorias Regiae Classis Britannicae Horatio Nelson praefecto. In proelio, Nelson a milite Francico ictus mortiferum vulnus accepit, sed iam vivus victoriam cognovit. …