Formula:PaginaMensis/Iunii 2009
Anaxagoras (Graece: Ἀναξαγόρας) fuit philosophus Graecus Clazomenis anno 499 a.C.n. natus, Lampsaci mortuus anno 428 a.C.n.
Quod non est, id nequit esse. Hoc a Parmenide dictum accepit Anaxagoras ut fundamenta metaphysica doctrinae suae. Plerique crediderunt Anaxagoram elementa pro corpusculis sive particulis perparvulis habuisse.