Una turma sua pocula ordinavit, altera ordinat, ante certamen Pong cervisialis.


Pong cervisiale (sive Berytus, Anglice: Beer Pong) est ludus potatorius Americanus qui turmis duobus ludetur quibus ambobus sunt duo lusores, cuius ratio est pilam tenniludio mensuali aptam in pocula turmae adversae cum cervisia impleta iacere.

Pila in poculum mersa, turmae iacienti punctum tribuetur, poculum removetur et cervisia bibenda est uno lusori e turma altera. Omnibus poculis turmae bibitis, altera vincit. Etiamsi est pila ipsa quae in cervisia immergitur, per hypallagen, est poculum quod esse "mersum" dicunt.

Ratio ludendi est simplicior, nihilominus Pong cervisialium sunt varietates multae quarum regulae maxima parte universales, sed singulis inter regiones vel domos differunt, fortasse duas domos in eodem vico. Hae appellantur regulae domesticae.

Annis recentibus, Pong cervisiale fiebat ludus potatorius popularissimus apud scholas et universitates Americanas.