Vascus Gama: effigies Olisipone apud Nationale Artis Antiquae Museum servatum
Vascus Gama: effigies Olisipone apud Nationale Artis Antiquae Museum servatum

Vascus Gama, vulgo Vasco da Gama (natus Sines(pt) in oppido Portugalliae anno fortasse 1469; mortuus Cochini in India die 24 Decembris 1524), explorator Lusitanus, primus omnium viam oceanicam ab Europa usque ad Indiam navigavit.

De iuventute Vasci Gama perpauca sciuntur. Filius fuit Stephani Gama(en), aulicus principi Ferdinando(pt), duci Viseensi, eques ordinis militaris Sancti Iacobi, et ab anno 1460 praefectus (alcaide mór) oppidi litoralis Sines, quam dignitatem usque ad annum 1478 tenuit. Uxor huius, Isabella Sodré, e familia aulicorum iuxta principem Iacobum(pt), ducem Viseensem, et equitum ordinis Militiae Christi oriunda, fere quinque filios peperit, e quibus Vascus tertius natus est, anno aut 1460 aut potius 1469. Stephanus, Vasci pater, ducis Georgii sectator, iam a rege Ioanne dux futurae expeditionis Indicae selectus est. Rege subito anno 1495 mortuo, successor legitimus Manuel(pt) an eodem Stephano navigationem confidere voluisset haud constat