Tiara recta buccas tegens (Darius III) et tiara vulgaris (auriga). Pars operis tessellati in Museo Archaeologico Nationali Neapolitano collocati.
Tiara recta buccas tegens (Darius III) et tiara vulgaris (auriga). Pars operis tessellati in Museo Archaeologico Nationali Neapolitano collocati.

Tiara est capitis tegimen quod praecipue cylindri formam refert. Apud eas quae Mesopotamiam incoluerunt gentes ac praesertim apud Persas antiquos fuit in usu. Tiara quae "recta" dicitur in regale crevit insigne apud populos orientales, donec a Medio aevo etiam papalem potestatem significare coepta est. Tiara nonnumquam perperam apici (Graece κυρβασία) aequata est.

Vocabulum tiarae, ab Attica Graeci sermonis dialecto (ubi τιάρα dicitur, cum Ionice τιήρη) in Latinam linguam mutuatum, originem ex sermone quodam Asiatico trahit, quamquam, unde sit, parum liquet. Bis omnino ausus est Augustus Fick hoc vocabulum etymologice explanare