Haec est subpagina documentationis de "Formula:Folium petitionis".

Haec subpagina informationes categoriasque et alias res continet quae in pagina principali respectiva non continentur.

{{Folium petitionis}} est formula auxiliaris qua aliae formulae utuntur, humanis non est directe invocanda.

Utere hac metaformula ad formulam Vicipaedianam parandam ut inclusionem per petitionem acceptet.

Si formula paranda pauca verba in eundem versum scribit, utere metaformula {{Versus petitionis}} in loco huius formulae.

Si quandam formulam parare vis ut inclusionem per petitionem acceptet, codicem eius ut quartum argumentum huius metaformulae involve, scribens ut prima tria argumenta |1=nomen formulae, |2={{{tempus|}}} et |3={{{disputatio|}}}. Si formula sua quoque argumenta requirit, adde etiam |5={{{1|}}}, |6={{{2|}}}, |7={{{3|}}}, etc. (argumenta anonyma tantum acceptantur).

Exempli gratia, formula {{Delenda}}, quae nullum argumentum requirit, sic parata est ut inclusionem per petitionem acceptaret:

{{Folium petitionis|Delenda|{{{tempus|}}}|{{{disputatio|}}}|[VETUS CODEX FORMULAE DELENDAE]}}

Formula {{Unienda}}, quae unum argumentum requirit, sic parata est:

{{Folium petitionis|Unienda|{{{tempus|}}}|{{{disputatio|}}}|[VETUS CODEX FORMULAE UNIENDAE]|{{{1|}}}}}

Ut vides, formulae sic paratae duo nova argumenta praebent, |tempus= et |disputatio=. Argumentum |tempus= est parva utilitate, quia tantummodo est expansio iussūs MediaVici {{subst:REVISIONTIMESTAMP}} (saepe utilis ad formulas neglectas detegendas). At argumentum |disputatio= nomen capitis apud paginam disputationis continet, et adihiberi potest ad nexus creandos.

Exempli gratia, formula {{Delenda}}, ante quam ad inclusionem per petitionem pararetur, hunc codicem continebat:

[[{{TALKPAGENAME}}|pagina disputationis]]

Codice {{#if:{{{disputatio|}}}|#{{{disputatio|}}}}} addito, sic mutavit:

[[{{TALKPAGENAME}}{{#if:{{{disputatio|}}}|#{{{disputatio|}}}}}|pagina disputationis]]

Argumentum |disputatio=, etiamsi petitioni necessarium, cum formula petibilis directe transcludatur (i.e. haud per petitionem), sponte quoque adhiberi potest. Exempli gratia, formula {{Movenda}}, per petitionem transclusa, sic patescit:

{{Movenda|Equites Mensae Rotundae|tempus=20230813162901|disputatio=petitio-temporis-20230813162901-vicipaediani}}

Eadem formula, manu scripta, sic patescere potest,

{{Movenda|Equites Mensae Rotundae|disputatio=Estne haec pagina ad "Equites Mensae Rotundae" movenda?}}

ubi Estne haec pagina ad "Equites Mensae Rotundae" movenda? est quiddam nomen capitis apud paginam disputationis manu scriptum.

Formula ad inclusionem per petitionem parata, adde metaformulam {{Formula petitioni favens}} documentationi eius ad usores monendos ut ea inclusioni per petitioni faveat. Hoc facto, ea in Categoria:Formulae petitioni faventes numerabitur.

Vide quoque

recensere