Foedus Lutetiense 1898 fuit pactio anno 1898 facta,[1] cuius exitus fuit Imperii Hispanici iactura dicionis Cubae ac Civitatibus Foederatis Portus Divitis, regionum Indorum Occidentalium Hispanicorum, insulaeque Guamae et Philippinarum cessio. Cessio Philippinarum solutionem $20 milliones a Civitatibus Foederatis ad Imperium Hispanicum implicavit. Foedus die 10 Decembris 1898 consignatum est, Bellum Hispano-Americanum finiens. Valuit die 11 Aprilis 1899, cum instrumenta ratificationis darentur et acciperentur.[2] Foedus Lutetiense finem Imperii Hispanici in America et Oceano Pacifico (vide etiam Foedus Germano–Hispanicum (1899)) atque initium historiae Civitatum Foederatarum ut potestas orbis terrarum designavit.

Ioannes Hay, Secretarius Civitatis, instrumentum ratificationis pro Civitatibus Foederatis subscribit.
  1. "Treaty of Peace Between the United States and Spain; December 10, 1898," avalon.law.yale.edu (Universitas Yalensis, 2009).
  2. Charles Henry Butler, The Treaty-Making Power of the United States (The Banks Law Publishing Company, 1902), 441.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Foedus Lutetiense, 1898 spectant.