Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Florianus Philippot
Res apud Vicidata repertae:
Florianus Philippot: imago
Nativitas: 24 Octobris 1981; Croix
Patria: Francia

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, Praeses vicarius, Praeses, conseiller régional du Grand Est, inspecteur de l'administration
Munus: politicus, Grands corps de l'Etat

Consociatio

Factio: Acies Nationalis Francica, The Patriots

Familia

Genitores: Daniel Philippot;
Florianus Philippot anno 2011 pictus, nomenclator iuxta Marinam Le Pen merens

Florianus, vulgo Florian Philippot (in oppido Croix natus die 24 Octobris 1981) est politicus Franciae, olim Ioannis Petri Chevènement sectator, a die 12 Iulii 2012 ad 21 Septembris 2017 unus praesidum vicariorum Aciei Nationalis.

Filius praeceptorum, iuxta urbem Insulam et brevi temporis spatio in Lyceo Ludovici Magni educatus, Florianus Philippot alumnus est universitatis Parisiensis VIII, Scholae Studiorum Commercialium Superiorum Lutetiae in urbe, et Schola Nationalis Administrationis Argentoratensis.

A die 1 Iulii 2014 legatus est apud Parlamentum Europaeum. Mense Decembri 2014 libelli Closer Florianum Philippot consortem marem habere publicaverunt, quam rem ipse mox confirmavit.[1] Mense Decembri 2015, candidatus ad praesidium in comitiis primariis futurae provinciae Alsatiae Campaniae Arduennae Lotharingiae, proxime accessit.

NotaeRecensere

  1. "Oui à l'amour pour tous !" in Closer no. 496 (12 Decembris 2014)

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  • Pagina apud Parlamentum Europaeum