Flavius Marianus Petrus Theodorus Valentinus Rusticius Boraides Germanus Iustinus

Flavius Marianus Petrus Theodorus Valentinus Rusticius Boraides Germanus Iustinus (natus circa annum 525, mortuus anno 566 Alexandriae) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Diptychon consulare Iustini

Pater eius Germanus fuit, nepos Iustini I imperatoris, mater Passara erat. Fratrem Iustinianum habuit.

Cursus honorum

recensere

Iam iuvenis anno 540 consulatum sine collega gessit. Eodem tempore titulo comitis domesticorum ornatus est. Postea dux militum exercitus Romanos in Thracia contra Slavos et in annis 557 - 562 bello contra Sassanidas magister militum per Armeniam certavit. Anno 565 magister militum per Illyricum erat, cum Iustinianus I imperator mortuus esset. Quod in urbe non erat, consobrinus Iustinus II successit et Iustinus Alexandriam missus est. Ibi anno 566 Sophia imperatrice iussu in somno necatus est.

Bibliographia

recensere
  • Martindale, John Robert; Jones, Arnold Hugh Martin; Morris, J., eds. (1992). The Prosopography of the Later Roman Empire, Volume III: A.D. 527–641. Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-20160-5.


Antecessores:
Flavius Strategius Apio Strategius Apio (sine collega)
Consul
540
sine collega
Successores:
Flavius Anicius Faustus Albinus Basilius Iunior (sine collega)