Final Fantasy IX est ludus electronicus et iam nona pars seriei valde placitae Final Fantasy.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Argumentum

recensere

Zidane fur amabilis est, qui iussu sui praefecti Barcis aut, ut res verius dicatur, iussu principis Floris Philurae (Anglice vel Theodisce: Lindblum; verbum Theodiscum Latine redditum fere Flos Philurae significat) reginae Alexandrinae Branis filiam Garnetem rapuerit. Itaque Zidane latronumque globus eius castellam Alexandriae petunt tragoediam ibi acturi, inter quam Garnetem rapuerint. sed res evenit aliter quam excogitata: Garnes sponte sua Zidanem comitatur, quod certior facta erat Zidanem Florem Philurae rediturum esse; Garneti enim in animo est ibi avunculum visitare.

Ultima vi centurioni Steiner (Latine fere: Lapidarius), personae gravi - fortasse mores sui sunt causa nominis - sed ob habitum facetissimo, qui custos Garnetis est, contingit, ut navem globi latronum aeriam conscendat, Garnetem servaturus sed ignarus consilii Garnetis. Sed navis telis a regina Brane ob rapinam filiae irata missis ferita incapax porro volandi est atque in silvam obscuram deicit.