Filiatio (Ordines)
Filiatio[1] (< filia) est proprietas Ordinis Cisterciensis, significans quodvis monasterium cum illo monasterio, a quo fundatum est quodque ideo monasterium mater[2] sive domus mater (vel domus matrix)[1] vocatur, arte coniunctum esse.
Historia
recensereIam in Carta Caritatis, quae est documentum fundamentale Ordinis Cisterciensis, filiatio evoluta est[3], imprimis in capitulo 5 ("Ut semel per annum mater visitet filiam"), ubi legitur: "Semel per annum visitet abbas maioris ecclesiae (per se vel per aliquem de coabbatibus suis) omnia coenobia quae ipse fundaverit", et in capitulo 7, quo omnes abbates quotannis ad "generale capitulum cisterciense" convocantur. His rationibus effici debuit, ut in omnibus domibus eadem vita monastica secundum regulam Sancti Benedicti (interpretatione Cistercii) viveretur.
A coenobiis rursus novae domus fundatae sunt, ut per saecula multae filiationis lineae magni ponderis ortae sint, quae usque ad fontem (i.e. Cistercium) referri possunt.
Primae filiae abbatiae Cistercii (et simul ordinis Cisterciensis) fuerunt quattuor abbatiae primariae: Firmitas Super Grosnam (1113), Pontiniacum (1114), Morimundus et Claravallis (utraque 1115).
Quod ingens ordinis propagatio gubernationem centralem impedivit, iam Medio Aevo exeunte congregationes nationales formatae sunt.
- 1425 Congregatio S. Bernardi seu de Castella
- 1497 Congregatio Sancti Bernardi in Italia
- 1567 Congregatio Sancti Bernardi in Lusitania
- 1616 Congregatio Coronae Aragonum
- 1618 Congregatio Germaniae Superioris (hodie: Congregatio Augiensis et Congregatio Austriaca)
- 1623 Congregatio Romana
Ratio filiationis Rebus Novis Francicis suppressione monasteriorum primariorum in Francia necnon saecularisatione in Europa saeculi undevicesimi finem habuit. Tantum in Austria monasteria Cisterciensia permanebant.
Hodie Ordo Cisterciensis comunis observantiae dividitur in congregationes monasticas (e.g. Congregatio Augiensis vel Congregatio Austriaca), quibus "abbas generalis" praeest quaeque simul sumptae constituunt Ordinem Cisterciensem communis observantiae.
In ordine Cisterciensis strictioris observantiae (qui numero monachorum praevalet) ratio filiationis servata est. Etiam his monasteriis abbas generalis electus praeest, qui adhuc titulum archiabbatis Cisterciensis appellatur.
Exemplum
recensere- Abbatia primaria est Morimundus,
- ecclesia mater est Salemitanum monasterium,
- filiae sunt in praesentia Abbatia Loci S. Mariae, Abbatia B.M.V. de Sittico et Abbatia B.M.V. de Altaripa.
Alii ordines
recensereExemplum Cisterciensium sequentes etiam alii ordines rationem filiationis receperunt, imprimis Ordo Praemonstratensis anno 1121 a Sancto Norberto fundatus, et Benedictini Ordinis Cluniacensis.