Fight Club (pellicula)
Fight Club (Anglice; scilicet Latine Conventus luctandi) est pellicula Americana anno 1999 a David Fincher rectore confecta. Personas primas agunt Brad Pitt, Eduardus Norton, et Helena Bonham Carter.
Argumentum
recensereCave: Finis fabulae infra repperitur.
Narrator, cuius nomen est obscurum, nocte dormire non potest, quod factum ei molestum est.
Ille autem artificem quendam cognoscit nomine Tyler Durden, in cuius societate vita eius omnino mutatur. Et Tyler et narrator, iuvenenes cupidi novorum cognoscendorum, luctari in aedificio post cauponam incipiunt.
Hoc modo ille Conventus Luctandi primum ortus est, cui mox sectatores tracti ex tota America se iungunt. Tyler, qui est sicut dux huius conventus, cupit anarchiam in mundo, cui sperat favere factis tromocraticis commissis.
Narrator autem facta tromocratica in odio habet, ab quibus ille conatur ut amicum Tyler prohibeatur. Frustra autem, quod Tyler velocior est narratore.
Narrator tandem vera terribilia intellegit: idem vir est narrator Tylerque.