Ferdinandus Keller (natus Carolsruhae die 5 Augusti 1842; mortuus in Civitate Badenia 8 Iulii 1922) fuit pictor Germanicus more Historismi. Eius magnum opus decennii noni saeculi undevicensimi est pictura titulo Markgraf Ludwig Wilhelm von Baden nach der Schlacht bei Slankamen, sive "Marchio Ludovicus Gulielmus de Badenia post Pugnam ad Slankamen Gestam."

Wikidata Ferdinandus Keller
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Keller: imago
Ferdinandus Keller: imago
Nativitas: 5 Augusti 1842; Carolsruha
Obitus: 8 Iulii 1922; Aquae Aurelianae
Patria: Germania

Keller primum a patre suo pingere didicit, qui erat aedificiorum inspector, et picturas olearias pingebat. Cum Keller in Brasilia cum familia ab anno 1857 usque ad 1862 esset, ut pictor fieret constituit. Mense Novembri 1867, Romam venit, ubi usque ad 1869 commorabatur. Ibi Anselmum Feuerbach cognovit, amboque officinam in eadem domo habebant.

 
"Floram" anno 1883 pinxit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum Keller spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •