Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Ferdinandus Huanacuni
Res apud Vicidata repertae:
Ferdinandus Huanacuni: imago
Nativitas: 29 Maii 1966; Pax
Patria: Bolivia

Officium

Officium: Chancellor of Bolivia
Munus: researcher, politicus, Causidicus

Ferdinandus Huanacuni, vulgo plene Fernando Huanacuni Mamani (natus in provincia Pacensi die 29 Maii 1966), e populo Aymara ortus, est politicus Boliviae.

Alumnus est Universitatis Maioris Divi Andreae in urbe Pacensi ubi iuribus studuit. Discipulum fuisse dicitur Alfredi Sfeir philosophi apud institutum Zambuling. Novos modos proponit bene vivendi et communiter agendi in rebus publicis plurinationalibus sub lege matris Terrae Pachamama, quos modos e cultura Tihuanaco derivatos praetendit.[1] A die 23 Ianuarii 2017 usque ad 4 Septembris 2018 minister rerum externarum meruit, successor Davidi Choquehuanca, praeside Evo Morales.

NotaeRecensere

  1. "Fernando Huanacuni, el nuevo canciller de Bolivia" (2017)

BibliographiaRecensere