Ferdinandus Gundisalviz (comes Castellae)

Ferdinandus Gundisalviz vel Gundisalvi filius[1] (Hispanice: Fernán González) fuit primus comes singulus omnium comitatuum Castellae inter annos 931-940 et tunc 945-970. Putatus est a castellanis heros esse. Erat filius Gundisalvi comitis.

Sculptura comitis Ferdinandi, in ecclesia Cathedrale Burgorum.

Ferdinandus Larae vivebat ad mortem patris, cum comes Burgorum et Larae factus est, anno 931. Eodem anno, ob uxorem suam, ut hereditate accepit comitatus Alavae, Lantaronis, et Cerosiae. Deinde creavit singulum comitatum et confirmatus est ut comite Castellae a rege Ranimiro II Legionis anno 932.

De pugnis contra Mauros

recensere

Anno 932, Ranimirus II Legionis contra Mageritum impetum fecit, cum auxilio Ferdinandi et copiarum earum. Mageritum captum est et manubias acceperunt, sed praesidium et oppidum reliquerunt ut Mageritum procul limitis Castellae erat. Califa Abdarama III postero anno impetum fecit contra Castellam, populavit Alavam, et Uxamam obsessit, sed Ferdinandus cum Ranimirus califam vincerunt anno 934.

Tunc, anno 939 Ranimirus et Fradinandus pugnaverunt proelium apud Septemmancas contra califa Abdarrama III. Post hoc proelium, Ferdinandus Septempublicam cepit et eam reincolavit cum foro.

De pugnis contra Legionem

recensere

Ranimirus Legionensis timebat Ferdinandum, quia comitatus Castellae erat in ho tempore maximus inter territoria regni Legionis. Ita concessit Ranimirus Assurio Ferdinandi f. comitatum Monzonis, qui erat pars Castellae. Ferdinandus in armis sublatus est contra regem, sed mox victus est et in carcerem damnatus anno 944.

Bis Comitatus

recensere

Anno 947 Ferdinandus indultum regium obtinuit et comutatum iterum accepit. Ranimiro II defuncto, bella inter filios coeperunt, in quibus Ferdinandus auxilium dedit Sanctio I. Cum auxilio Navarrorum tandem Ferdinandus libertatem pro Castella abtinuit, quae iam non erat sub potestate Legionensi.


Antecessor:
Guterrius Nunni f.
Comes Castellae  
931–944
Successor:
Assur Ferdinandi f.
Antecessor:
Alvarus Herrameliz
Comes Alavae
931–944
Antecessor:
Alvarus Herrameliz
Comes Lantaronis Cerosiaeque
931–944
Antecessor:
Assur Ferdinandi f.
Bis Comes Castellae  
947–970
Successor:
Garcias Ferdinandi f.
  1. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica V.VI.